- GYMNASTICA
- GYMNASTICAGraece Γυμναςτικὴ, Latin. Ars exercitatoria, finitore Galeno l. ad Thras. ἐπιςτήμη ἐςτὶ τῆς εν πᾶσι γυμνασίοις δυν´αμεως, quoe omnium exercitationnum facultates novit.Mercuriali est Facultas quaedam omnium exercitationum facultates contemplans, earumque varietates opere ipso edocens, vel gratia bonae valetudinis conservandae, vel gratia optimi corporis habitus acquirendi atque tuendi. Quartam enim is Medicinae speciem illam facit, et ad aliis affinibus hoc pacto distinguit. Quamvis enim ludi omnes antiquorum, nec non tora Athletica ipsa atque exercitatines belli gratiâ factae circa eadem fere, circa quae Gymnastica Medicina, versabantur, finibus tamen multum discrepabant. Ludorum siquidem finis religio erat, Antiquis opinantibus, rem gratam sese Diis eorum exhibitione praestare; vel populi voluptas, cui maxime et Resp. et Reges atque Impp.studebant, quo homines hoc pacto demulsi in officio continetentur. Qui vero belli gratiâ exercitationes istiusmodi obibant, id non ob aliud quid agebant, qudm ut agilitatem ac peritiam compararent, quibus postea, cum opus esset, hostes sibi subicerent Et qindem priores tantopere honorati fuêre, ut, scribente Plinio l. 7. c. 56. dum Ludos inirent, semper assurgi, etiam a Senatu, in more esset, nec non sedendi in ius proximo Senatui, atque vacatio munerunm omnium ipsis, patribusque et avis paternis: Posterioris autem disciplinae Doctores, duplicem habebaut annonam, uti testis est Veget. de re Mil. l. 1. c. 13. At Gymnasticae superius descriptae, finis sanitas fuit et bonus corporis habitus: ad quae concilianda tantum ei facultatis est, ut Galen. infinitos se prope im becilles ad bonum habitum revocasle et innumeros item alios, ne in morbos laberentur, solâ Gymnasticâ conservasse glorietur. Unde nullo pacto mirandum, si maiores adeo corporis γυμνασίαν aestimaverint, ut non tantum publica, eaque praeclarissima, exercendis corporibus loca, qualia Gymnasia et Romanae Thermae fuêrunt, exstruxerint; verum etiam in quibusvis aedibus privatis exercitationibus huiusmodi locus aliquis designaretur et quottidie in usu esset. Semina Artis huius iam Troiani belli aevo fuisse iacta, facile ex Homeri libris colligitur, ubi animadvertimus, milites Graecos interdum disco, luctâ, cursu, arcu et aliis huiuscemodi, quae postea ad Gymnasticam Artem transiêrunt, sese exercuisse, sicut 8. inprimis et 23. Odyss. libb. legitur. Sed quo modo, quove ordine ad hanc Artem deventum, non adeo liquet. Verisimile est, ut ex Plutarcho Symp. l. 5. Problem. 3. elicitur, certamina prius simplicia fuisse, in quibus victoriam solummodo atque coronam pro fine habuerint; ab his postea sd sacrificia rem fuisse translatam, quando Deo sacra facturi Populumque ad festa accedentem oblectaturi, certamina instituebant: quae a sacrificiis demum ad Gymnasia traducta, postquam crescente luxu sanitas vatiis insultibus quati, eiusque exactior proin cura haberi coepit. Tum itaque, forte paulo ante Hippocratis aetatem, Herodicus, cuius meminit Plato de Rep. l. 3. Gymnasticam, quae prius in sacrificiis et ludis, nec non in bellicis solum exercitationibus locum habuerat, Medicinae adiunxit; quam ab eo inchoatam postea Hippocrates, Diocles, Praxagoras, Erasistratus, in Artis formam redactam, certis quibusdam praeceptis ac termims conclusêrunt, eamque ad umbilicum perductam Γυμναςτικην` vocarunt ἀπὸ τȏυ γυμνάζεςθαι, ad exercendo. quasi nullus alius eius finis eset, quam ut exercendo habitus corporis bonus obtineretur. Er quidem hanc solam Gymnasticen,solitus est legitimam, Athleticam vero vitiosam Gymnasticam, Galen. appelare. Viguit autem apud Graecos solum Srs illa, ut testatum reliquit M. Varro de Re Rust. l. 2. prooem. quamdiu rura colentes Romani et culturâ fecundissimos agros babuêrunt, et ipsi valetudine firmiores exstitêrunt. Sed postquam crescente desidiâ in oppidis oriari, quam ruri laborare, maluêre, Graecorum urbana Gymnasis ita frequentia exstruxêrunt, ut idem Varro conqueratur, suo tempore vix singula satis fuisse; quae quidem, dum Roma sub Imperatribus floruit, omnium ma · xima ac speciosissima: at Romano postea Imperio declinante coeterisqueve in peius ruentibus, una etiam destructa fuêre. Quo pacto Ars ipsa non parvam pasta est iacturam: quae ante Planti tempora in Artis normam redacta, ut ex illis Mostell. Act. 1. Sc. 2. v. 71. patet:Cor dolet, cum scio num ut sum, atque ut sui:Quo neque industrior de iuventute eratArte Gymnasticâ, disco, hastis, pilâ,Cursu, armis, equo.usque ad Imperii inclinationem adeo in frequenti usu erat, ut Plutarch. notet, Sympos. l. 3. Probl. 6. Omnes suâ aetate Medicos exercitationibus fuisse occupatos. Ut merito mirari liceat, cur Budaens, sui saeculi Phoenix, in suis ad Pandectas Annot. Romanos Gymnasiorum et palaestrae exercitamentis minime usos fuisse, tradat. De locis, ubi Gymnastica exercebatur, diximus supra, nbi de Gymnasiis. Species eius, ut ex superioribus patet, tres fuêre Vera seu legitima, (ut Galen. ait) Bellica et Vitiosa seu Athletica, quae non tam sanitati studebat, quam hominum robori, quo in certaminibus vincere, aut praemia ac coronas mereri possent; Graecis modo Α᾿γωνιςτικὴ, modo Α᾿θλητικὴ, modo Γυμνικὴ dicta, et quinque in primis exercitationum generibus, Luctâ, Pugilatu, Cursu, Saltu, Diso, occupati, de qua vide supra in voce Athletica. Primam vero quod attinet, nempe veram seu Medicam (de Bellica enim plura hîc addere instituti ratio non permittit) Plato de LL. l. 2. eius duo rursus membra facit Πάλην seu Luctam et Ο῎ρχη???ιν seu Saltationem: ideoque illa vel Orchestica fuerit vel Paiaestrica; quo posteriori nomine intelligenda est universa illa exercitationum serie, quae vel in palaestra Gymnasiorum vel inloco palaestrae vicem gerente peragebantur. Et videtur huic sententiae favere Galen. cum Ο᾿ρχηςτικοὺς καὶ Παλαιςικοὺς solos facile crura flectere scribit. Mercurial. tamen, non adaequatam esse hanc Gymnasticae partitionem deprehendesn, eam hoc modo dividit: Duplicem nempe facit, alteram quae motus hominum a seipsis factos solum; alteram quae motus ab aliis factos contempletur. Priorem in Plaestricam et Orchesiicam, Platonem sequutus, subdividit, quarum utraque varias exercitationes sub se complectitur, ut videre est inutrque haruminfra suis locis. Posteriorem similiter, per omnes eius species diligenter persequitur, ut videre est in erudito eius Oper de Arte Gymn. in quo exercitationum omnium vertustarum, genera, loca, modos facultates, et quidquid ad corporis humani exercitium pertinet, diligenter explicatum, sigurisque authenticis repr aesentatum habes. Subiugam hîc saltem ex eodem elenchum exercitationum illarum, quae in Gymnasiis olim usitatae, ut tum operis eius argumentum habeas, tum in hoc nostro quamvis illarum sucincte explicatam suis locis faciliûs invenias, postquam addidero, ad hac corporali exercitatione, cui se totos consecrabant veteris aevi homines, ad longe praestantiorem γυμνασιαν quae in vera pietate consistit, vocare nos Apost. 1. Tim. c. 4. v. 8. ad quem l. vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Γυμνασία.Exercitationum apud Veit. genera, per omnes Gymnasticae species.Acrochirismus, Gr. Α᾿κροχειρι???μὸς, i. e. manuum colluctatio, fiebat summis tantum manidbus, sic ut nulla reliqui corporis pars a digitistangeretur. Quo in certamine Sostratum, cogn. Pancratiasten, maximam laudem consequutum et Α᾿κροχειριςτην` quoque propterea per excellentiam dictum esse, legimus apud Paus. Eliac l. 6. Apud Celtas multum floruisse id certaminis genus, tradit Paus. Vide Mercurial. de arte Gymn. l. 3. c. 5. Alsuegiam apud Avicennam. genus exercitationis est, quod virgis retoritis cum pila magna aut parva lignea efficiebatur: forte Polamalleo non absimile. Idem. l. 3. c. 8. sub. sin. Ambulatio, usque adeo Vett. aestimata est, ut inter cetera privatis exercitationibus destinata, et in Gymnasiis et extra illa, nullius maiorem rei curam habuerint, quam ut accommodata omni tempore deambulationibus loca aedificarentur, Idem l. 3. c. 2. Caestus, Idem l. 2. c. 9. Vide supra. Cricilasi, Gr. Κρικηλασία, i. e. Criculi impulsu, Idem l. 3. c. 8. Vide supra. Cubistica, vide hîc Ο῎ρχη???ις. Cursus, cui locus in Gymnasiis peculiaris assignatus quidem non erat, qiod in viis ut plurimum communibus, aut etiam on loco, ubi altus pluvis stratus erat, perageretur, tanti interim Athletis aestimatus est, ut lienem sibi inurendum non pauci illorum curarent, quo minus ille currendi celeritatem, sicut solet, impediret. Idem l. 2. c. 10. Detractio, Galeno memorata, exercitatio erat, velut si cuipiam alter mandasser, ut se violenter detraheret inflecteretqueve, dum ipse non manibus modo,verum etiam cruribus spinaque constans et non flexus resistebat. Sic Molo e disco inuncto, super quem erectus stabat, ab iis, quos provocaverat, nullâ, ratione dimoveri potuisse legitur. Vide eundem. l. 3. c. 5. Dielcystinda, q. d. Ludus distractorum, plerumque ludebatur in palaestris, interdeum tamen etiam alibi. Duae autem erant puerorum partes alii trahentes alios; eratque penes illos victoris, qui ad alteram partem transmigraslent, reste Iul. Polluce. Eiusdem exercitationis in Theaet. meminit Plato. Vide eundem ibid. sub fin. Disci iactus, vide supra. Equitatio, vide itidem suo loco. Exercitationem κατ᾿ ἐξοχην` agere dicebantur, si quis alterum, qi ipsum versus se inclinabat, a latere aggressus, ilia maibus complexus, seu onus aliquod sublatum, invicem porrenderet reduceretque, ac magis si dum gestagat, ipse nutu renutuqueve corporis usus esset, Item illi, qui a cervicibus pendentes deorsum trahebant, aliiqueve ab Avicenna relati, apud eundem l. c. per Funes ascensus, Gr.τὸ διὰ χοινίου ἀναῤῥιχᾶςθαι, vehemens fuit exercitationis genus, ut ex icone e vett. gemmis ex pressa, apud praefatum Auctorem, videre est, l. etc. cit. sub init. Vide etiam hîc infra, ubi de Scaparda et Schoenobatis, sed et superius, ubi de Funambulis. Gestatio, fiebat vel in lectica et sella; vel per lectos pensiles et per cunas. Vide eundem l. 3. c. 11. et 12. et in hoc opere passim. Gladiatoria, vide suo loco. Halteres, disco simile exercitationis genus, quod in palaestra actitari solitum scribit Galen. Vide infra. Harenam ruere, vide infra Rutrum. Hoplomachia, h. e. armorum ficta conflictio, Aurel. dicta est, quae alias Monomachia, de qua suo loco. Iaculatio, in genere erat, quaevis ῤίψις, i. e. proiuctio, seu lapidis, seu iaculi, seu alterius cuiusdam missilis; duas vero eius species praecipuas constituit Plato, Τοξικην` i. e.Sagittationem, et Α᾿κόντισμα Faculationem;quarum ilia fiebat rum solis amentis, tum arcubus tum balistis: ista veto non modo sine his efficiebatur, verum etiam grandiores sagittas, crassioresque virgas et plerumque graves requirebat palos. Quinimo Sagittarii solis brachiis sese movebant; Iaculatores autem in iactu brachia contorquebant extendebantque, et propterea dorsum femorqueve pedibus immotis flectebant, uti infra videbitur, ubi de Faculatione. Lucta, Gr. Πάλη, seu Καταβλητικὴ i. e. Deiuctoria, id cerraminis fuit genus, quod Iacobo cum Angelo intercessisse legimus Gen c. 32. v. 1. Fiebat illa in locc Gymnasii peculiari, nempe Palaestra, sive Porticu tecta, quae Xystus vocabatur, ubi Luctatores bini nudi, uncti oleo et pulvere asp ersi sese brachiis complicabant invicemqueve concertabant, alter alterum deicere humi contendentes: ut videre est ex icone vet. apud eundem l. 2. c. 9. Eius species. Pancratium, ex lucta et pugilatu compositum s. Volutatoria lucta, cum humi prostrati athletae atque ibi invicem sequeve mutuo convolventes, alterum sibi subicere nitebantur; quod Α᾿νακλινοπάλην i. e. Reflexionem, videtur dixisse Mart. l. 14. Aphor. Vide infra, ubi de Lucta. Macron sparton, raptorium machinamentum, Cael. Aurel. memoraturm Chron. l. 5. c. ult. exercitationi quoque in serviebat: quod vel ipsummet Petaurum, vel ei non dissimile fuisse, contendit Idem l. 3. c. 8. Manus arcta compressio, Galeno et AEliano Var. Hist. l. 2. c. 24. memoratur, ubi de Milone narrant, manu eum punicum malum adeo arcte tenere solitum, ut illud a nullo praeterquam ab amasia ipsius, ei eripi posset; nempe quae ea in decertatione saepius cum ipso sese exercuisset. Idem l. 3. c. 5. Manuum colluctatio summis mambus siebat, reliquâ corporis omni parte intactâ, perdurabatque donec adversarius disiceret. Hac Athletae perraro in publicis spectaculis contendebant aliquando tamen ad usum eam esse revocatam, patot ex Historia Soctrati τȏυΑ᾿κροχριςτοῦ, apud Paus. Eltac. Alter enim haec exercitatio Acrochirismus dicebatur, vide hîc supra. Manuum digitorumque pectinatim iunctorum certamen erat, cum alterum quis medium complexus, aut etiam ipse medio comprehensus, manibus digitisque pectinatim iunctis, aut quem complectebatur, absolvere sese iubebat, aut ipse se a complectente solvebat. Vide iterum eundem l. 3. c. 5. sub fin. Numachia, vide suo loco. Petaurum, similiter. Natatio, itidem. Navigatio, quoque. Ο῎ρχη???ις, ingenere Saltatio, in specie tertia erat Saltationis species, a Cubistica, quâ homines variis modis pedes ac manus contorquentes in caput saltabant; et Sphaeristica, sive pilae ludo; qui saltando quoque peragitur, distincta: facultas nempe motibus ac gestibus corporis, artificio quodam, numero et ratione factis, hominum mores: affectus et actiones imitandi Arist. princip. poetic. Vide Merc. l. 2. c. 7. et infra ubi de Orchestica. Oscellae, vide suo locu. Palaestrica, itidem. Palus, similiter. Pancratium, quoque. Phonascia, vocis exercitatio. Vide suo loco. Pila, similiter. Piscatio, quoque. Plethrislatio, Gr. τὸ ἐκπλεθρίζειν, Galeno et Avicennae fuit, cum in plethro, i. e. in sexta parte stadii quis prorsum retrorsumqueve vicissim, idqui saepe, in utramque partem sine flexu cursitans, unoquoque cursu breve quiddam de spatio demebat, quoad denique in unico greslu constitisset. Idem l. 3. c. 5. Pugilatus, vide infrâ. Pugna, in genere varias species sub se comprehendit; peculiariter vero sic dicebaturexercitatio illa, in qua duo ut plurim um inter se dimicabant, vel ut ad bellicas pugnas ineundas fortitudinem ac peritiam sibi compararent, vel ut in ludis, Amphitheatris atque aliis publicis certaminibus spectaculisqueve coronas victorae consequerentur populumque oblectarent. Vide infra ubi de Monomachia et Pugna. Pilamalleus, vide suo loco. Pytilislatio, Gr. τὸ πυτιλίζειν, idem fuit, quod gesticulari, et crebro motu manus ciêre. Politiano Miscell. Ex Galeno vero et Avicenna colligitur, fuisse tale exercitationis genus, si quando summis pedibus quis ingrediens vel stans tensas in sublime manus hanc antrorsum, illam retrorsum celerrime movisser: quâ exercitationc maxime ante parietes stantes uti solebant; quo, si forte aberrassent, facile, pariete apprehenso, erigerentur. Hanc Lycurgus vetuisse legitur, apud Plutarch. in eo. Vide Merc. l. 3. c. 5. Risus, inter vocis fuit exercitationes, quemadmodum et gemitus, et ploratus etc. Vide eund. l. 3. c. Saltatoria, una ex Gymnasticae, hominum motus a se ipis factos considerantis, speciebus; triplex erat, Cubistica, Sphaeristica et Ο῎ρχη???ις in specie dicta, seu Orchestica, de quibus idem l. 1. c. 3. l. 2. c. 6. Saltus: Gr. Α῞λμα, in Athletica facultate insignem locum habuit: ut praeter Pindaricos interpretes, qui, inter ludos in Pentathlo contentos, Saltum primum hoc versiculo fecêrunt: Α῞λμα, Δίσκος, Α᾿κόντιον, Δρόμος, καὶ Πάλη. Saltus, Discus, Faculum, Cursus et Lucta: testatur Arist. l. de comum. animalium gressu. In Gymnastica bellica non multum in use fuit: in medicina vero Gymnastica adhibitum fuisse Galen. etapud Oribas. Antyllus, pluribus docent. Vide Merc. l. 2. c. 11. et infra bi de Saltu. Scaparda, Gr. Σκαπάρδα, Hesych. et Polluci, genus ludi fuit Funambulis non admodum dissimile; in eo trabs solo depacta erigebatur,in cuius summo foramen erat, per quod funis traiciebatur, ex una parte funiculi, alter aversus cricumligabatur: tum alter ab altera trahebat; siqueve trahens socium usque ad summum traxisset, victor denuntiabatur, sin alter resistens, minime se trahi sinebat, penes ipsum iudicabatur victoria, Idem l. 3. c. 5. Schoenobatica, exercitatio vehemens, eadem cum ascensione per Funem, de qua hîc paulo supra diximus. Namque Funambulos, Gr. Σχοινοβάτας, qui hoc tempore lusus gratiâ per orbem vagantur, etiam Veteribus in oblextando populo fuisse adhibitos, ex icone, e Veterum sculptis gemmis expressâ, apud eund. l. 3. c. 5. videre est. Sed et Terent. Hecyra, Prolog. v. 26. confirmat. Ei aliquid simile habuisse Scapardam diximus modo. Sciamachia, vide infra. Sphaeristica, altera saltationis species fuit, Pilae nempe ludus, qui saltando peragitur. Vide infra ubi de Pila, item Sphaeristica Merc. l. 2. c. 4. Spiritus cohibitio, inter exercitationes et praesertim apotherapeuticas, ab optimis Gymnasticis, numerata legitur, apud Galen. de tuenda valet. l. 3. circa fin. Vide infra. Stando, quoque se exercuisse Vert. dicemus infra, suo loco. Vide Merc. l. 3. c. 3. Trochus, vide suo loco. id. l. 8. c. 3. Vectatio, una ex illis exercita tionibus quae motus hominis ab aliis factos confiderat: in curribus inprimis, antiquissima fuit, et ab Erichthonio primum inventa nonnullis tradita. Vide eund. l. 3. c. 10. Venatio, ex omnibus corporum exercitationibus utilissima, secundum Galen. bellicae etiam fortitudini assequendae maximum adiumentum praebere credebtur. Eam Plato de LL. l. 7. in tresspecies, Aquatilium, Volatilium et Terrestriuma animalium distinxit. Vide eund. l. 3. c. 15. et infra suo loco. Vociferatio, exercitium fuit Histrionibus olim in crebro usu, quod docebant Magistri Phonasci dicti, unde Ars Phonascia Theophrasto. Vide eundem l. 3. c. 7. et intra, ubi de Voce ac Vociferatione. Volutatoria lucta fuit, cum non recti manebant et quoad stantes complecterentur; sedhumi prostrati seque mutuo convolventes, alter alterum sibi supponere nitebantur etc. Vide in voce Pancratium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.